Secundum Matthaeum 20
Matthew 20 Latin
1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. 2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. 3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, 4et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. 5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. 6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? 7Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. 9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. 10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios. 11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, 12dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. 13At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ? 14Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. 15Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? 16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis : 18Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, 19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. 21Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. 22Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus. 23Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. 25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. 26Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister : 27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. 28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

29Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, 30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. 31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. 32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? 33Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. 34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Matthew 19
Top of Page
Top of Page