Jeremias 34
Jeremiah 34 Latin
1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ, quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens : 2Hæc dicit Dominus Deus Israël : Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni : 3et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis : et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis. 4Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda : Hæc dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio, 5sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et væ domine, plangent te : quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.

6Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba hæc in Jerusalem. 7Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quæ reliquæ erant, contra Lachis et contra Azecha : hæ enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitæ.

8Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Jerusalem, prædicans, 9ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebræum et Hebræam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judæo et fratre suo. 10Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt. 11Et conversi sunt deinceps : et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas.

12Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens : 13Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego percussi fœdus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de domo servitutis, dicens : 14Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei : et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum : et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam. 15Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum : et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam : 16et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut essent liberi et suæ potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillæ.

17Propterea hæc dicit Dominus : Vos non audistis me, ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo : ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ. 18Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, 19principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli : 20et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ. 21Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis. 22Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni : et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Jeremiah 33
Top of Page
Top of Page