Jeremias 30
Jeremiah 30 Latin
1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens : 2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro. 3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :

5Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.

6Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?

7Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.

8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo : et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni : 9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.

10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus : neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :

11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.

12Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua :

13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.

14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.

15Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.

16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.

17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem.

18Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :

19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.

20Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.

21Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :

22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.

23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.

24Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.

Latin: Vulgata Clementina

Bible Hub
Jeremiah 29
Top of Page
Top of Page